Skip to ContentSkip to Navigation
Onderzoek Ons onderzoek OIKOS Calendar

Academia Latinitati Fovendae - De urbe Roma

Vanaf:za 11-06-2022
Tot en met:wo 15-06-2022
Waar:Rome

O n 11- 15 June 2022 Academia Latinitati Fovendae is organizing a congress in Latin around the theme of 'De urbe Roma'.

Call for contributions

NVNTIVS DE PROXIMO CONVENTV ACADEMIAE LATINITATI FOVENDAE (11-15.VI.2022)

“DE VRBE ROMA”

SIVE

DE CONVENTV OMNIVM GENTIVM QVEM ROMAE CELEBRABIT ACADEMIA LATINITATI FOVENDAE (11-15. VI. 2022)

Pandemia coronaria, quae diu ac vehementer saeviit, factum est ut Conventum omnium gentium, quem medio hocce anno 2021 celebraturi eramus, differre cogeremur. Etiamsi nondum sit morbus ille vel insitionibus vel aliis remediis plane depulsus, tamen spes est fore ut eius vires paulatim laxentur. Hinc in annum proximum non sine confidentia prospicimus et Conventum nostrum denuo proponere audemus; veri enim est simile fore ut verno tempore ad finem vergente fortuna nobis faveat hominumque coetus permittat maiores.

Itaque quadriduum praestituimus quod nobis ad congressum esse videbatur aptum: peragetur Conventus a die 11 usque ad 15 mensis Iunii anni 2022. Die 11 habebitur Coetus Generalis Academiae Latinitati Fovendae; reliqui autem dies ipsi Conventui dicabuntur. Ad colloquia Latina tam iucunda quam docta per eos dies serenda in monasterium S. Caeciliae Romanum, quod est in regione Transtiberina, conveniemus; at, acroases nonnullas et orationes ut audiamus, devertemus etiam in Pontificiam Studiorum Universitatem Salesianam, quae est in Urbe, atque in Academiam, cui nomen Vivarium Novum, quae est Tusculi.

Conventus argumentum erit ‘De urbe Roma’, quod etsi simplex est et unum, latius tamen patet. Alios enim de litteris antiquis, mediaevalibus, vel recentioribus et recentissimis, alios de descriptionibus Urbis eiusque topographia, alios de aedibus et villis poetice descriptis, alios de titulis, alios de historia Urbis, alios de pictura Romana, alios de notione Urbis Romae eiusque fortuna disserere iuvabit. Ut rerum, ita temporum quae respicientur dubio procul erit varietas insignis, quod hi ab Urbe condita, ut ita dicamus, incipere cupient, illi ad hoc, quo vivimus, aevum descendere volent; quidni liceat utrumvis? Admittentur ergo, quantum id quadriduum sinet, orationes Latinae maxime variae, ea tamen condicione ut argumenta tractanda cum lingua Latina dilucide coniungantur et fontibus Latinis quodammodo innitantur.

Inter Conventum orationes acroasesque Latinae locum obtinebunt summum illae quidem, at etiam spectacula quaedam edentur producenturve acroamata, haud neglectis cantibus Latinis.

Exitum optatum eiusmodi Conventus non habebit, nisi oratores boni oratricesque bonae interesse ipsi voluerint, qui argumenta proposita apte, docte, Latine exponant. Omnium insuper participum erit acroases singulas suis interrogationibus, observationibus, disputationibus locupletare.

De ipsis autem orationibus habendis generatim praemonenda sunt haec:

  • Singulis oratoribus dabitur semihora ad dicendum.
  • Quo facilius participes verba prolata intellegere possint, auctores sumus ut orationum exempla duabus circiter ante Conventus initium hebdomadibus ad moderatores mittantur per cursum electronicum; namque verba, dum recitantur, tam excipi auribus quam ope programmatis alicuius electronici oculis inspici posse velimus. Quodsi hic illic invenietur, qui ex tempore orationem Latinam habere velit, nihil obstabit, dummodo, programmate quod Anglice ‘Powerpoint’ appellatur usus, rerum adumbrationes sive lineamenta quaedam proponat, quae audientibus auxilio sint futura.
  • Acta Conventus typis postea edentur.

Ad hos igitur dies Latinitatis festos te libenter invitamus, cum ut rebus agendis intersis, tum ut orationem praesens habere conventusque argumentum, quod diximus, disceptatione tua illustrare atque ornare digneris. Gratissimum nobis feceris si data epistula annueris, addito orationis habendae titulo necnon summario, quod verba summum CCL complectatur. Quem tu titulum subiuncto summario ut ad Kalendas Ianuarias anni 2022 ad nos cures mittendum oramus, hac sola adhibita inscriptione, quae est : nicodemico4@gmail.com

Deinde mense, uti speramus, Ianuario anni 2022, cum proposita omnia nobis erunt allata, ordinem rerum in Conventu agendarum rite constituemus deque eo te quam primum fieri poterit certiorem faciemus.

Hoc est igitur nobis in votis, ut incepto faveas, epistulae huic rescribas nomenque des in Conventum! Fac optime valeas!

D. anno 2021 a.d. V Id. Dec.

Francisca Deraedt – Nicolaus De Mico – Christianus Laes – Aloisius Miraglia -Theodericus Sacré